CB 94 - Congaudete et ludite

Congaudete et luidte - Carm. 94
Metrum: ...

Congaudēte et lūdite,
chorōs simul dūcite!
Iuvenēs sunt lepidī,
senēs sunt dēcrepitī!
Audī, bella amīca
mille modōs Veneris! ohē caballeria!

Mīlitāte Venerī,
vōs quī estis tenerī!
Veneris tentōria
rēs est amātōria!
Audī, bella amīca
mille modōs Veneris! ohē caballeria!

Iuvenēs amābilēs,
ignī comparābilēs;
senēs sunt horribilēs,
frīgorī cōnsimilēs!
Audī, bella amīca
mille modōs Veneris! ohē caballeria!