CB 180 - Circa mea pectora

Amicae desiderium - Carm. 180 (versibus vernaculis Latine redditis)

Circa mea pectora
multa sunt suspiria
de tua pulchritudine,
quae me laedunt misere.
Hora it, vesper fit,
sed amata non venit.*

Tui lucent oculi
sicut solis radii
sicut splendor fulguris
lucem donat tenebris.
Hora it, vesper fit,
sed amata non venit.*

  • Versus vernacula lingua scripti: "Manda liet, / manda liet, / min geselle / chumet niet."

CB 180 Circa mea pectora.mp3