Trist. I. 3 - Cum subit

De ultima nocte in Urbe - Trist. I. 3, 1-24
Metrum: distichon elegiacum

Cum subit illīus tristissima noctis imāgō,
quae mihi suprēmum tempus in Urbe fuit;
cum repetō noctem, quā tot mihi cāra relīquī,
lābitur ex oculīs nunc quŏque gutta meīs.

Iam prope lūx aderat, quā mē discēdere Caesar
fīnibus extrēmae iusserat Ausoniae.
Nec spatium nec mēns fuerat satis apta parantī:
torpuerant longā pectora nostra morā.

Nōn mihi servōrum, comitis nōn cūra legendī,
nōn aptae profugō vestis opisve fuit.
Nōn aliter stupuī, quam quī Iovis ignibus ictus
vīvit et est vītae nescius ipse suae.

Ut tamen hanc animō nūbem dolor ipse remōvit,
et tandem sensūs convaluēre meī,
alloquor extrēmum maestōs abitūrus amīcōs,
quī modŏ dē multīs ūnus et alter erat.

Uxor amāns flēntem flēns ācrius ipsa tenēbat,
imbre per indignās ūsque cadente genās.
Nāta procul Libycīs aberat dīversa sub ōris,
nec poterat fātī certior esse meī.

Quōcumque aspicerēs, lūctus gemitusque sonābant,
formaque nōn tacitī fūneris intus erat.
Fēmina virque, meō puerī quŏque fūnere maerent,
inque domō lacrimās angulus omnis habet.