Alcaeus - Fragm. 34β
Metrum: Alcaicum systema
ὔει μὲν ὁ Ζεύς, ἐκ δ’ ὀρανῶ μέγας
χειμών, πεπάγασιν δ’ ὑδάτων ῥοαί.
ὔσδοι τε βρίθονται μανείσᾳ
λαίλαπι καὶ παγέτω χυθέντος
κάββαλλε τὸν χειμῶν’, ἐπὶ μὲν τιθεὶς
πῦρ, ἐν δὲ κέρναις οἶνον ἀφειδέως
μελιχρόν, αὐτὰρ ἀμφὶ κόρσᾳ
μάλθακον ἀμφιβάλων γνόφαλλον.
Ad Thaliarchum - Carm. I. 9
Metrum: Alcaicum systema
Vidēs ut altā stet nive candidum
Sōracte, nec iam sustineant onus
silvae labōrantēs, gelūque
flūmina constiterint acūtō?
Dissolve frīgus ligna super focō
largē repōnēns atque benignius
dēprōme quadrīmum Sabīnā,
ōThaliarche, merum diōtā.
Permitte dīvīs cētera, quī simul
strāvēre ventōs aequore fervidō
dēproeliantēs, nec cupressī
nec veterēs agitantur ornī.
Quid sit futūrum crās fuge quaerere et
quem Fors diērum cumque dabit lucrō
appōne, nec dulcēs amōrēs
sperne, puer, neque tū chorēās,
dōnec virentī cānitiēs abest
mōrōsa. Nunc et Campus et āreae
lēnēsque sub noctem susurrī
compositā repetantur hōrā,
nunc et latentis prōditor intimō
grātus puellae rīsus ab angulō
pignusque dēreptum lacertīs
aut digitō male pertinācī.