CB 137 - Ver redit

Ver redit - Carm. 137
Metrum: ...

Ver redit optatum
cum gaudio,
flore decoratum
purpureo.
Aves edunt cantus
quam dulciter!
revirescit nemus,
campus est amoenus
totaliter;
iuvenes, ut flores
accipiant,
et se per odores
reficiant,
virgines assumant
alacriter,
et eant in prata
floribus ornata
communiter.