CB 74 - Laetabundus rediit

Laetabundus rediit - Carm. 74
Metrum: versus Goliardicus

Laetabundus rediit
avium concentus,
ver iocundum prodiit;
gaudeat iuventus,
nova ferens gaudia!
Modo vernant omnia,
Phoebus serenatur;
redolens temperiem,
novo flore faciem
Flora renovatur.

Risu Iovis pellitur
torpor hiemalis,
altius extollitur
cursus aestivalis
solis, beneficio
cuius tota regio
recipit teporem.
Sic ad instar temporis
nostri Venus pectoris
reficit ardorem.

Aestivant nunc Dryades,
colle sub umbroso;
prodeunt Oreades,
coetu glorioso,
Satyrorum contio
psallit cum tripudio
Tempe per amoena;
his alludens concinit,
cum iocundi meminit
veris, philomena

Aestas ab exilio
redit exoptata,
picto ridet gremio
tellus purpurata.
Miti cum susurrio
suo domicilio
gryllus delectatur.
Hoc canore iubilo,
multiformi sibilo
nemus gloriatur.

Applaudamus igitur
Rerum novitati!
Felix, qui diligitur
voti compos grati,
dono laetus Veneris,
cuius ara teneris
floribus odorat.
Miser e contrario,
qui sublato brabio
Sine spe laborat.

CB 74 - Laetabundus rediit 1.mp3