CB 138 - Veris laeta facies

Veris laeta facies - Carm. 138
Metrum: ...

Veris laeta facies
mundo propinatur,
hiemalis acies
victa iam fugatur,
in vestitu vario
Flora principatur
nemorum dulcisono
quae cantu celebratur.

Florae fusus gremio
Phoebus novo more
risum dat, hoc vario
iam stipatur flore.
Zephyrus nectareo
spirans in odore.
Certatim pro bravio
curramus in amore.

Citharizat cantico
dulcis philomela,
flore rident vario
prata iam serena,
salit coetus avium
silvae per amoena,
chorus promit virginum
iam gaudia millena.