101 - Multas per gentes

Ad fratrem mortuum - Carm. 101
Metrum: distichon elegiacum

Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem,
quando quidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
heu miser indigne frater adempte mihi.

Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
atque in perpetuum, frater, ave atque vale!