CB 77 - Ave formosissima

Ave formosissima - Carm. 77
Metrum: versus Goliardicus

Avē fōrmōsissima,
gemma pretiōsa,
avē decus virginum,
virgō glōriōsa,
avē mundī lūminar,

avē mundī rosa,
Blanziflor et Helena,
Venus generōsa!