Carm. II, 18 - Non ebur neque aureum

Metrum : strophe Hipponactia

Nōn ebur neque aureum
meā renīdet in domō lacūnar,
nōn trabēs Hymettiae
premunt columnās ultimā recīsās

Āfricā neque Attalī
ignōtus hērēs rēgiam occupāvī,
nec Lacōnicās mihi
trahunt honestae purpurās clientae.

At fidēs et ingenī
benigna vēna est pauperemque dīves
mē petit: nihil suprā
deōs lacessō nec potentem amīcum

largiōra flāgitō,
satis beātus ūnicīs Sabīnīs.
Trūditur diēs diē
novaeque pergunt interīre lūnae:

tū secanda marmora
locās sub ipsum fūnus et sepulcrī
immemor struis domōs,
marisque Bāiīs obstrepentis urgēs

submovēre lītora,
parum locuplēs continente rīpā.
Quid, quod ūsque proximōs
revellis agrī terminōs et ultrā

līmitēs clientium
salīs avārus? Pellitur paternōs
in sinū ferēns deōs
et uxor et vir sordidōsque nātōs.

Nūlla certior tamen
rapācis Orcī fīne dēstinātā
aula dīvitem manet
erum. Quid ultrā tendis? Aequa tellūs

pauperī reclūditur
rēgumque puerīs, nec satelles Orcī
callidum Promēthea
revexit aurō captus. Hīc superbum

Tantalum atque Tantalī
genus coërcet, hīc levāre fūnctum
pauperem labōribus
vocātus atque nōn vocātus audit.

Vocis imago

Tyrtarion 2026

Tyrtarion 2026 - Horatius 2,18 - Non ebur neque aureum.mp3