CB 118 - Dies nox

Dies nox - Carm. 118
Metrum: ...

Dies, nox et omnia
mihi sunt contraria,
virginum colloquia
me lacerant,
et multa suspiria
me exanimant.
O sodales, ludite,
vos qui scitis, dicite,
mihi maesto parcite,
grandis est dolor,
attamen consulite
si vobis est honor.
Tua pulchra facies
lacerat me milies,
pectus habet glacies,
sed remedio
statim vivus fierem
uno basio.