Ad Coloniam - Carm. 17
Metrum: versus Priapius
O Colōnia, quae cupis ponte lūdere longō,
et salīre parātum habēs, sed verēris inepta
crūra ponticulī axulīs stantis in redivīvīs,
nē supīnus eat cavāque in palūde recumbat:
sīc tibī bonus ex tuā pōns libīdine fīat,
in quō vel Salisubsilīs sacra suscipiantur,
mūnus hōc mihi māximī dā, Colōnia, rīsūs.
Quendam mūnicipem meum dē tuō volo ponte
īre praecipitem in lutum per caputque pedēsque,
vērum tōtius ut lacūs pūtidaeque palūdis
līvidissima māximēque est profunda vorāgo.
Īnsulsissimus est homō, nec sapit puerī īnstar
bīmulī tremulā patris dormientis in ulnā.
Cui cum sit viridissimō nūpta flōre puella
–et puella tenellulō dēlicātior haedō,
adservanda nigerrimīs dīligentius ūvīs–,
lūdere hanc sinit ut lubet, nec pīlī facit ūnī,
nec sē sublevat ex suā parte, sed velut alnus
in fossā Ligurī iacet suppernāta secūrī,
tantundem omnia sentiēns quam sī nulla sit usquam;
tālis iste meus stupor nīl videt, nihil audit,
ipse quī sit, utrum sit an nōn sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo dē tuō ponte mittere prōnum,
sī pote stolidum repente excitāre veternum,
et supīnum animum in gravī dērelinquere caenō,
ferream ut soleam tenācī in vorāgine mūla.