3,2 - Quae canit altis

Quae canit altīs garrula rāmīs
āles caveae clauditur antrō;
huic licet illita pōcula melle
largāsque dapēs dulcī studiō
lūdēns hominum cūra ministret,
sī tamen artō saliēns textō
nemorum grātās vīderit umbrās,
sparsās pedibus prōterit ēscās,
silvās tantum maesta requīrit,
silvās dulcī vōce susurrat.
Validīs quondam vīribus ācta
prōnum flectit virga cacūmen;
hanc sī curvāns dextra remīsit,
rēctō spectat vertice caelum.
Cadit Hesperiās Phoebus in undās,
sed sēcrētō trāmite rūrsus
currum solitōs vertit ad ortūs.
Repetunt propriōs quaeque recursūs
reditūque suō singula gaudent
nec manet ūllī trāditus ōrdō
nisi quod fīnī iūnxerit ortum
stabilemque suī fēcerit orbem.

Tyrtarion 2026 - Boetius 3,2 - Quae canit altis.mp3